Quicena y El Castillo de Montearagón (Huesca) : Historia y cultura de un pueblo
Quicena
Histórica y Cultural

1099 Donación de Quicena a Montearagón


Pedro I, rey de Aragón y de Navarra, dona la villa de Quicena a Montearagón.

In nomine Sancte et Individue Trinitatis in secula regnantis. Hec est carta donacionis quam ego facio Petrus Sancii Dei gratia rex pro anima patris mei et pro remissione peccatorum meorum eclesie Ihesu Nazareni de Montearaon (sic). Cum priuilegium quod pater meus, cui sit requies, fecit prefate eclesie in quibusdam transgresus fui, scilicet quia oscencem mezkitam atque medietatem decimarum eiusdem ciutatis quam pater meus predicte eclesie dederatoscensi episcopo dedi in cambio pro  quarta parte decimarum Monte Aragon quam episcopali iure episcopus ibi possidebat, timens ne propter hoc paeccatum incurrere dono  prefate eclesie uillam que dicitur Kezena cum homnibus terminis suis atque directaticis que ad eam pertinent et quos abebat illa die qua Fortunio Arioli eam pro me tenebat, preter illud quod pater meus dedit ibi ipsi Fortunio Ariol  cum carta et preter  illud quod comitissa ibi possedit et quod nunc sanctimoniales Sancte Crucis possident et preter III campos quos Garcia Enneconis ibi abet pro cambio illius heredetatis quam abuit in Monteson ibi abet, scilicet illud quosque quod eclesia Sancti Ihoannis de Monteson ibi abet, scilicet illud quod fuit de Zaualachem Ibeb Caxales. Hanc autem donacionem superius scriptam confirmo et dono precicte eclesie ut possideat eam iure hereditario per secula cuncta.

(Signo de Pedro I en caracteres árabes)

Facta carta era T CXXXVIIª. Regnante Domino Nostro Ihesu Christo et sub eius imperio ego nanque Petrus Sancii, Dei gratia regnante me Aragone uel Pampilona et in  Superarui et Ripa Curcia. Episcopus Petus in Osca. Alius episcopus Petrus in Erunia. Et dominus Poncius episcopus in Rota. Adefonsus frater meus in Biele. Comes Sancio Sangiz in Erro. Senior Galindo Sangiz in ^Funes et in Arguedas. Senior Lope Lopez in Unumcastellum. Senior Enneco Fortuniones in] Sancta Maria de Uxua et in Anniesse. Senior Fortunio Lopez in Aguero. Alio Fortunio Lopez in Luar. Senior Lope Garcez in Aierue. Senior Forti Hortiz et Garcia Enneconis merino in Osca. Senior Fortunio Acenarz et Senior Enneco Galindez et Senior Garcia Eximinones in Alkezar. Don Calbet in Auizanlla et in Oce. Senior don Ptro in Boltania. Senior Remon Galindo in Stata et Statiella. Senior Eximino Garcez in Monteson. Senior Fortunio Date in Calasanz. Don Pere Betran et don Pere Arremon de Lis in Almanara.

Ego autem Sancius sub iussione dominoi mei regis hanc cartam scripsi et hoc signum (signo) feci.

AHN. Clero. Montearagón. Carp. 622, nº 6

Publica Antonio Ubieto, Colección diplomática de Pedro I..., doc. 77, pp. 318-319


Fuente consultada:
BARRIOS MARTINEZ, Mª Dolores. Documentos de Montearagón (1058-1205). Huesca: Asociación de Amigos de Montearagón, 2004